Hľadaný výraz: Gn 46, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se: “ Iacob, Iacob! ”. Cui respondit: “ Ecce adsum! ”. 3 Ait illi: “ Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ”. 5 Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, 6 sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, 7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies. 8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis. 11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12 Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul. 13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron. 14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. 15 Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. 16 Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. 17 Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. 20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. 22 Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. 23 Filii Dan: Husim. 24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem. 25 Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem. 26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. 27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. 28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. 29 Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. 30 Dixitque Israel ad Ioseph: “ Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ”. 31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “ Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. 32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum. 33 Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?". 34 Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium ”. |