Hľadaný výraz: Gn 10,8-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”. 10 Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar. 11 De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale, 12 Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.

1

mail   print   facebook   twitter