Hľadaný výraz: Gal 3,23-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. 24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; 25 at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. 26 Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. 27 Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: 28 non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. 29 Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. |