Hľadaný výraz: Gal 3,15-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. 16 Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. 17 Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18 Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. |