Hľadaný výraz: Gal 2,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito; 2 ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi. 4 Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; 5 quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. 6 Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, 7 sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis 8 — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes — 9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;

1

mail   print   facebook   twitter