Hľadaný výraz: Ez 25,8-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!”, 9 idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim; 10 filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. 11 Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus.

1

mail   print   facebook   twitter