Hľadaný výraz: Ez 16,45-59, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
45 Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. 46 Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. 47 Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. 48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. 49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant; 50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas, sicut vidisti. 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. 52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. 53 Et convertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis et sortem Samariae et filiarum eius; et convertam sortem tuam in medio earum, 54 ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. 55 Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad pristinum statum vestrum. 56 Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuo in die superbiae tuae, 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore tu es in opprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum? 58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portabis, ait Dominus. 59 Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. |