Hľadaný výraz: Ez 1,15-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta singula animalia. 16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. 17 Per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur, cum ambularent. 18 Canthis autem earum erat altitudo et horribilis aspectus; et canthi earum erant oculis pleni in circuitu ipsarum quattuor. 19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. 20 Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis. 21 Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea, quia spiritus animalium erat in rotis.

1

mail   print   facebook   twitter