Hľadaný výraz: Ex 37,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum, 3 conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero. 4 Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro 5 et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam. 6 Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine. 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii: 8 cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii 9 extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes. |