Hľadaný výraz: Est 9,4-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat. 5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. 6 In Susan quingentos viros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorum ista sunt nomina: 7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha 8 et Phoratha et Adalia et Aridatha 9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha. 10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. 11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12 Qui dixit reginae: “ In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ”. 13 Cui illa respondit: “ Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur ”.

1

mail   print   facebook   twitter