Hľadaný výraz: Est 5,2, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
2 Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. |
2 Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. 2 Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas 2 et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; 2 altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. 2 Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. 2 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. 2 Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “ Quis ausus est introire in aulam non vocatus? ”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. 2 Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: 2 “ Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. 2 Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. 2 Accede! ”. 2 Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “ Loquere mihi ”. 2 Quae respondit: “ Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; 2 valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum ”. 2 Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. 2 Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. |