Hľadaný výraz: Est 1,1, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
1 Et fuit in diebus Asueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias,

1 Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, 1 vir magnus, qui ministrabat in aula regia. 1 Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. 1 Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; 1 et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes 1 in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. 1 Et timuerunt perditionem 1 clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. 1 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. 1 Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. 1 Et fuit in diebus Asueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias,

1

mail   print   facebook   twitter