Hľadaný výraz: Dt 4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri; 4 vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. 5 En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis, 6 et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. 7 Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? 8 Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? 9 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos 10 die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”. 11 Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis. 15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; 16 ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminae, 17 similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium 18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis; 19 et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt. 20 Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die. 21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem. 22 Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et possidebitis terram egregiam hanc. 23 Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit; 24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. 25 Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis, 26 testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus 27 atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur. 29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua. 30 Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius; 31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis. 32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, 33 num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? 34 Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis? 35 Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. 36 De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, 37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Aegypto, 38 ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die. 39 Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ”. 41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam, 42 ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere et vivat: 43 Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse. 44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel; 45 haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto, 46 trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto. 47 Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum, 48 ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon, 49 omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et usque ad radices montis Phasga. |