Hľadaný výraz: Dt 33,13-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 De Ioseph quoque ait: “ Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, 14 fructibus solis et donis mensium, 15 primitiis antiquorum montium et donis collium aeternorum, 16 frugibus terrae et plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos; 17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse ”.

1

mail   print   facebook   twitter