Hľadaný výraz: Dt 32,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! 2 Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina. 3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! 4 Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. 5 Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa. 6 Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? |