Hľadaný výraz: Dt 25,5-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui; 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; 8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: “Nolo eam uxorem accipere”, 9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. 10 Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”. |