Hľadaný výraz: Dt 21,22-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo, 23 non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. |