Hľadaný výraz: Dt 21,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, 2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum 3 et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram scidit vomere, 4 et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae; 5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur. 6 Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est, 7 et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt; 8 propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus sanguinis. 9 Tu autem removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini. |