Hľadaný výraz: Dt 14,4-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram, 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram. 6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis; 7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis. 9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite; 10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis. 11 Omnes aves mundas comedite; 12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum, 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne corvini generis, 15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum, 16 bubonem ac cycnum et ibin 17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem, 18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem. 19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur. 20 Omne volatile, quod mundum est, comedite.

1

mail   print   facebook   twitter