Hľadaný výraz: Dt 1,9-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; 10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. 11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis. 12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia; 13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. 14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”. 15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. 16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. 17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. 18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.

1

mail   print   facebook   twitter