Hľadaný výraz: 2Sol 1,5-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini; 6 si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant, 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius, 8 in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu; 9 qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius, 10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. |