Hľadaný výraz: 2Mach 5,17-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio. 18 Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. 19 Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit. 20 Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.

1

mail   print   facebook   twitter