Hľadaný výraz: 2Mach 12,29-31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
29 Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat. 30 Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis, 31 gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante. |