Hľadaný výraz: 2Mach 11,16-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “ Lysias populo Iudaeorum salutem. 17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur. 18 Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit. 19 Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20 De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.

1

mail   print   facebook   twitter