Hľadaný výraz: 2Krn 28,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius, 2 sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim. 3 Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. 4 Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.

1

mail   print   facebook   twitter