Hľadaný výraz: 2Krn 12,2-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem — quia peccaverunt Domino — 3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes. 4 Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem. 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: “ Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac ”. 6 Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: “ Iustus est Dominus! ”. 7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: “ Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac. 8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum ”. 9 Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon. 10 Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. 11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum. 12 Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona. |