Hľadaný výraz: 2 samuel 9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et dixit David: “ Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? ”. 2 Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “ Tune es Siba? ”. Et ille respondit: “ Ego sum, servus tuus ”. 3 Et ait rex: “ Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? ”. Dixitque Siba regi: “ Superest filius Ionathan, debilis pedibus ”. 4 “ Ubi, inquit, est? ”. Et Siba ad regem: “ Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar ”. 5 Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. 6 Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “ Meribbaal ”. Qui respondit: “ Adsum servus tuus ”. 7 Et ait ei David: “Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper ”. 8 Qui adorans eum dixit: “ Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? ”. 9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “ Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. 10 Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam ”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. 11 Dixitque Siba ad regem: “ Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus ”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. 12 Habebat autem Meribbaal filium parvulum nomine Micha; omnes vero, qui habitabant in domo Sibae, serviebant Meribbaal. 13 Porro Meribbaal habitabat in Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede.

1

mail   print   facebook   twitter