Hľadaný výraz: 2 samuel 5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “ Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel” ”. 3 Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. 4 Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit: 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. 6 Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi ”, significantes: “ Non ingredietur David huc ”. 7 Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. 8 Dixerat enim David in die illa: “ Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David ”. Idcirco dicitur in proverbio: “ Caecus et claudus non intrabunt in domum ”. 9 Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. 10 Et ibat proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo. 11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David. 12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. 13 Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. 14 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Iebahar et Elisua et Napheg 16 et Iaphia et Elisama et Eliada et Eliphalet. 17 Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium; 18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 19 Et consuluit David Dominum dicens: “ Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea? ”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua ”. 20 Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae ”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. 21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius. 22 Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim. 23 Consuluit autem David Dominum, qui respondit: “ Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium 24 et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim ”. 25 Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer. |