Hľadaný výraz: 2 kings 1, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. 2 Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “ Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac ”. 3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “ Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? 4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”. Et abiit Elias. 5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: “ Quare reversi estis? ”. 6 At illi responderunt ei: “ Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris” ”. 7 Qui dixit eis: “ Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec? ”. 8 At illi dixerunt: “ Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus ”. Qui ait: “ Elias Thesbites est ”. 9 Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “ Homo Dei, rex praecepit, ut descendas ”. 10 Respondensque Elias dixit quinquagenario: “ Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo. 11 Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: “ Homo Dei, haec dicit rex: “Festina, descende!” ”. 12 Respondens Elias ait illis: “ Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius. 13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: “ Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. 14 Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae ”. 15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “ Descende cum eo, ne timeas ”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem 16 et locutus est ei: “ Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”. 17 Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. 18 Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

1

mail   print   facebook   twitter