Hľadaný výraz: 2 chronicles 25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Viginti quinque annorum erat Amasias, cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem. 2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. 3 Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos suos, qui occiderant regem patrem suum, 4 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: “ Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur ”. 5 Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum. 6 Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti. 7 Venit autem homo Dei ad illum et ait: “ O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. 8 Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere ”. 9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: “ Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? ”. Et respondit ei homo Dei: “ Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura ”. 10 Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam. 11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia. 12 Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. 13 At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam. 14 Amasias vero, post caedem Idumaeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat. 15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: “ Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua? ”. 16 Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: “ Num consiliarium regis fecimus te? Quiesce! Cur interficiam te? ”. Discedensque propheta: “ Sed scio, inquit, quod decrevit Deus occidere te, quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo ”. 17 Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “ Veni, videamus nos mutuo! ”. 18 At ille remisit nuntium dicens: “ Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum. 19 Dixisti: “Percussi Edom!”. Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua! Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum? ”. 20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. 21 Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. 22 Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua. 23 Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. 24 Omne quoque aurum et argentum et universa vasa, quae repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et obsides reduxit Samariam. 25 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. 26 Reliqua vero gestorum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. 27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. 28 Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. |