Hľadaný výraz: 2 chronicles 19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem. 2 Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “ Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; 3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ”. 4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum. 5 Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca. 6 Et praecipiens iudicibus: “ Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis. 7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”. 8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. 9 Praecepitque eis dicens: “ Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. 10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis. 11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis ”.

1

mail   print   facebook   twitter