Hľadaný výraz: 2 chronicles 17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel. 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius. 3 Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim 4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel. 5 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. 6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit. 7 Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae, 8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes. 9 Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. 10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. 11 Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem. 12 Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. 13 Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem, 14 quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; 15 et ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia; 16 ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium; 17 de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia; 18 et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum. 19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda.

1

mail   print   facebook   twitter