Hľadaný výraz: 1kor 13,1-8.13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. 2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 8 Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. 13 Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. |