Hľadaný výraz: 1Sam 28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “ Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui ”. 2 Dixitque David ad Achis: “ Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus ”. Et ait Achis ad David: “ Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus ”. 3 Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra. 4 Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in Gelboe. 5 Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis. 6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas. 7 Dixitque Saul servis suis: “ Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ”. Et dixerunt servi eius ad eum: “ Est mulier habens pythonem in Endor ”. 8 Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “ Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi ”. 9 Et ait mulier ad eum: “ Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? ”. 10 Et iuravit ei Saul in Domino dicens: “ Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem ”. 11 Dixitque ei mulier: “ Quem suscitabo tibi? ”. Qui ait: “ Samuelem suscita mihi ”. 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “ Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul! ”. 13 Dixitque ei rex: “ Noli timere. Quid vidisti? ”. Et ait mulier ad Saul: “ Hominem divinum vidi ascendentem de terra ”. 14 Dixitque ei: “ Qualis est forma eius? ”. Quae ait: “ Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio ”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit. 15 Dixit autem Samuel ad Saul: “ Quare inquietasti me, ut suscitarer? ”. Et ait Saul: “ Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam ”. 16 Et ait Samuel: “ Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? 17 Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, 18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. 19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthim ”. 20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa. 21 Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “ Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. 22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere ”. 23 Qui renuit et ait: “ Non comedam ”. Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum. 24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma. 25 Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt et abierunt hac eadem nocte. |