Hľadaný výraz: 1Sam 25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon. 2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel. 3 Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. 4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, 5 misit decem iuvenes et dixit eis: “ Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice 6 et dicetis fratri meo: “Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque habes, sit pax! 7 Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David” ”. 9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. 10 Respondens autem Nabal pueris David ait: “ Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. 11 Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint? ”. 12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec. 13 Tunc David ait viris suis: “ Accingatur unusquisque gladio suo! ”. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas. 14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “ Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos. 15 Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto. 16 Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges. 17 Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui ”. 18 Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos. 19 Dixitque pueris suis: “ Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos ”. Viro autem suo Nabal non indicavit. 20 Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit. 21 Et aiebat David: “ Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. 22 Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus ”. 23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. 24 Et cecidit ad pedes eius et dixit: “ In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. 25 Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti. 26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum. 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum. 28 Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. 29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae. 30 Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel, 31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae ”. 32 Et ait David ad Abigail: “ Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, 33 et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea. 34 Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ”. 35 Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “ Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam ”. 36 Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. 37 Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. 39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “ Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius ”. Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: “ David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem ”. 41 Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “ Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei ”. 42 Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor. 43 Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius. 44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. |