Hľadaný výraz: 1Mach 7,10-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. 11 Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. 12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta; 13 et primi Asidaei erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem. 14 Dixerunt enim: “ Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos ”. 15 Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: “ Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ”. 16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:

1

mail   print   facebook   twitter