Hľadaný výraz: 1Mach 5,28-31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
28 Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; 29 et profectus est inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 30 Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos. 31 Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; |