Hľadaný výraz: 1Mach 13,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam. 2 Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum 3 et exhortatus est eos et dixit illis: “ Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus. 4 Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. 5 Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. 6 Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ”. 7 Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos, 8 et responderunt voce magna dicentes: “ Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui; 9 pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus ”. |