Hľadaný výraz: 1Krn 4,38-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer, 39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. 40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. 41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt. 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi 43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

1

mail   print   facebook   twitter