Hľadaný výraz: 1Krn 4,1-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal. 2 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum. 3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni. 4 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. 5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et Naara. 6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara. 7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan. 8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum. 9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “ Quia peperi eum in dolore ”. 10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “ Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi! ”. Et praestitit Deus quae precatus est. 11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha. 13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi. 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant. 15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez. 16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel. 17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo. 18 Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit Mered: 18 peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa. 19 Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum. 20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth. 21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea 22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. 23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi. |