Hľadaný výraz: 1Krn 3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith, 3 quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua. 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. 5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; 6 Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet 7 et Noga et Napheg et Iaphia 8 necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem. 9 Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar. 10 Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat 11 pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas. 12 Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae; 15 filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16 Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius. 17 Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius, 18 Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias. 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum 20 Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque. 21 Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias. 22 Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero. 23 Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres. 24 Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.

1

mail   print   facebook   twitter