Hľadaný výraz: 1Kr 7,9-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium maius. 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum. 11 Et desuper lapides pretiosi secundum mensuram secti et ligna cedrina. 12 Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus.

1

mail   print   facebook   twitter