Hľadaný výraz: 1Kor 15,1-52, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis! 3 Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 4 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; 7 deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; 8 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; 10 gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. 11 Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis. 12 Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! 14 Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; 15 invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; 17 quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. 18 Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. 21 Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: 22 sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; 24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. 26 Novissima autem inimica destruetur mors; 27 omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. 28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29 Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? 30 Ut quid et nos periclitamur omni hora? 31 Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. 33 Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”. 34 Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor. 35 Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”. 36 Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; 37 et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. 39 Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. 40 Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. 41 Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate. 42 Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; 43 seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; 44 seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. 45 Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem. 46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. 48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes; 49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. 50 Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. 51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, 52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.

1

mail   print   facebook   twitter