Hľadaný výraz: 1 timothy 5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, 2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. 3 Viduas honora, quae vere viduae sunt. 4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. 5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; 6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est. 7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. 8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. 9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. 14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; 15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. 16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; 18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. 20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. 21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. 22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi. 23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. 24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; 25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.

1

mail   print   facebook   twitter