Hľadaný výraz: 1 thessalonians 5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; 2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. 3 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; 6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; 9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, 10 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. 12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, 13 ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos. 14 Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. 15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes. 16 Semper gaudete, 17 sine intermissione orate, 18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. 19 Spiritum nolite exstinguere, 20 prophetias nolite spernere; 21 omnia autem probate, quod bonum est tenete, 22 ab omni specie mala abstinete vos. 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. 24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet. 25 Fratres, orate etiam pro nobis. 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27 Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. 28 Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.

1

mail   print   facebook   twitter