Hľadaný výraz: 1 corinthians 12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare. 2 Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. 3 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto. 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, 9 alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, 10 alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; 11 haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. 12 Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. 14 Nam et corpus non est unum membrum sed multa. 15 Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore; 16 et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore. 17 Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”. 22 Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; 23 et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, 24 honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26 Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27 Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. 29 Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? 30 Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? 31 Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

1

mail   print   facebook   twitter