výhody registrácie

1. kniha Machabejcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Mach 8, 1-32

1 Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, 2 et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, 3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt; 4 et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; 5 et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; 6 et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis, 7 et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum; 8 et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi; 9 et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his, 10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem; 11 et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt; 12 cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; 13 quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde. 14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea; 15 et curiam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut quiete agerent; 16 et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. 17 Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem 18 et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel. 19 Et abierunt Romam — et via multa valde — et introierunt curiam et responderunt et dixerunt: 20 “ Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ”. 21 Et placuit sermo in conspectu eorum. 22 Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: 23 “ Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24 Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 25 auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno 26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. 27 Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit; 28 et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. 29 Secundum haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum. 30 Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt. 31 Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? 32 Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque” ”.

1Mach 8, 1-32





1Mach 8,1 - Takúto povesť mali Rimania v Júdovej dobe. Tým je ospravedlnené jeho rozhodnutie: uzavrieť zmluvu s Rimanmi, stať sa ich priateľmi. Svätopisec ručí len za to, že taká povesť kolovala u čitateľov, nezaručuje však pravdivosť jednotlivých údajov ich obsahu.

1Mach 8,2 - Galaťania, Galovia, Kelti v Severnej Itálii, ktorí podporovali Hanibala v 2. púnskej vojne a v r. 190 pr. Kr., boli podrobení od Rimanov (Polybius 2,18–34). Nemôžu prísť do úvahy Galaťania, ktorí sa nasťahovali okolo r. 240 pr. Kr. do Malej Ázie a r. 189 pr. Kr. boli premožení od Manlia Nulsona, lebo týmto Rimania neuložili poplatok.

1Mach 8,5 - Rimania viedli vojnu s Macedónčanmi už od r. 215 pr. Kr. Filip V., kráľ macedónsky, bol porazený od Kvincia Flaminia r. 197 pr. Kr. pri Kynoskefaloch. Filipov syn Perzeus bol zas porazený od Aemilia Paula r. 167 pr. Kr. pri Pydne. Perzeus bol zajatý a Macedónia bola rozdelená na 4 okresy. R. 146 pr. Kr. sa stala rímskou provinciou. – O Hetej-coch=Chititoch či Hatitoch porov. 1,1.

1Mach 8,6-8 - O bojoch Antiocha III. Veľkého (223–187), sýrskeho kráľa, s Rimanmi a o jeho porážke pri Magnézii porov. 1,11. (Ázia=Sýria a väčšia časť Malej Ázie.) O podmienkach prímeria porov. 1,11 a 18. – Správa o údajnom zajatí Antiocha Veľkého je len zveličená povesť. – Hneď po uzavretí prímeria musel zaplatiť 2 500 talentov striebra a okrem toho sa zaviazal 20 rokov odvádzať 1 000 talentov (počnúc r. 188 pr. Kr.). Ďalej musel sa zrieknuť krajín za Taurom, ktoré Rimania rozdelili takto: Pergamský kráľ Eumenes II. dostal Lýdiu, Mýziu a Frýgiu; Roďania dostali Lýciu a Kariu až po rieku Meander. Miesto "India a Média" (tieto krajiny Antiochus Veľký nikdy nemal v moci) treba skôr čítať: "Pizídia a Milyas" (= časť Pizídie). – Na začiatku vojny s Rimanmi mohol mať 120 slonov, ale do bitky pri Magnézii mohol postaviť len 54 slonov (Lívius 37,39). Takisto mal vraj v zbrani 70 000 mužov, ale pri Magnézii stratil 50 000 (Lívius, Apian).

1Mach 8,9-11 - Podkladom tejto správy je asi zásah Rimanov proti Etolom (okolo r. 190 pr. Kr.).

1Mach 8,14 - Republikánske zriadenie Rímskej veľríše budilo úžas v očiach orientálca, ktorý si nevedel predstaviť veľkú ríšu bez despotického vladára.

1Mach 8,15 - Údaje o rímskom senáte sú tiež len približné. Za čias Sempronia Gracha mal senát 300 členov.

1Mach 8,16 - Údaj, že Rimania zverujú vedenie štátu "jednému" mužovi, nie je celkom presný. Bývali súčasne dvaja konzuli.

1Mach 8,17 - Eupolemus je spomínaný v 2 Mach 4,11, kde jeho otec Ján sa objavuje tiež ako diplomat v službách svojho národa. Jeho ded sa nazýva "Akkos" (Vg: Jakub). Je to meno kňazského rodu (porov. 1 Krn 24,10; Ezd 2,61). Tento Eupolemus je azda helenistický spisovateľ, z ktorého cituje Euzebius (praep. Evang. 30–34). – Jason (=Jésús, Jéšú’), syn Eleazara. Pochádzal asi z kňazského rodu. (Mučeník Eleazar v 2 Mach 6,18–31).

1Mach 8,22 - Podobná zmluva, ktorú uzavreli Rimania s obyvateľmi egejského ostrova Astupalaion (Foedus Astupalaion) r. 105 pr. Kr., je hodnotným dokladom pre hodnovernosť tejto zmluvy.

1Mach 8,23-28 - Veršom 28 asi znenie zmluvy bolo ukončené. V. 30–32 bol písomný dodatok ku zmluve alebo ústny odkaz, ktorý doniesli židovskí vyslanci do Jeruzalema.