výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 50, 1-31

1 Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. 2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis templi. 3 In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius. 4 Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione. 5 Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti! 6 Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi 7 et quasi sol refulgens super templum Dei. 8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; 9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igne, 10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso, 11 quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationem magnificentiae. 12 In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii 13 et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano, 14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua. 15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis. 16 Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae; 17 effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. 18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo. 19 Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso. 20 Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus. 21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. 22 Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari; 23 et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi. 24 Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. 25 Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos; 26 credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris. 27 Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem gens: 28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis. 29 Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. 30 Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. 31 Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est.

Sir 50, 1-31





Sir 50,1 - V hebrejskom znie takto:"Najväčším z bratov svojich a ozdobou národasvojho bol Šimon, syn Oniášov, veľkňaz."

Sir 50,22 - Pri tom požehnaní (porov. Nm 6,24–26) vyslovili v chráme aj posvätné Božie meno: Jahve, ktoré ináč nikto nemal vysloviť.

Sir 50,24 - Sir podľa hebrejského takto sa modlí za veľkňazskú rodinu Šimonovu:"Zostávaj so Šimonom milosť (Božia)a zachovaj mu zmluvu s Finésom,ktorá nebude zrušená jemuani potomstvu jeho, pokiaľ nebo nebom bude."

Sir 50,24 - Podľa hebrejského znie takto:"ktorý dáva človeku vzrastať od lona matkinhoa vedie ho k veľkosti podľa vôle svojej."

Sir 50,27 - Spisovateľ vytvoril číselnú múdroslovnú výpoveď a jej obsahom je:Samaritáni sa mu viac protivia ako ktorýkoľvek iný národ. A to preto, lebo ich pokladá za odpadlíkov (Samaritáni sa odštiepili od náboženskej spoločnosti s Júdskom už dávnejšie). Majú aj svojho veľkňaza, a tak neuznávajú veľkňazstvo Šimonovo, ktoré vyššie Sirachovec tak nádherne opísal.