výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 42, 1-26

1 et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas: 2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium, 3 de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum, 4 de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, 5 de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare. 6 Super mulierem nequam bonum est signum; 7 ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. 8 De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum. 9 Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; 10 ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur. 11 Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi. 12 Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur; 13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. 14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. 15 Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. 16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. 17 Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. 18 Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit. 19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. 20 Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. 21 Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur 22 neque minuitur et non eget alicuius consilio. 23 Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu! 24 Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei; 25 omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. 26 Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?

Sir 42, 1-26





Sir 42,6-7 - V hebrejskom zneje:"Na zlú ženu múdre je vziať pečať,a kde sú ruky lenivé, tam otvor dvere!"Zlej a lenivej žene treba dať rozvodný list, ktorým sa prepúšťa.

Sir 42,11 - Dcéra má bývať v zadnej čiastke domu, ako hovorí hebrejský text:"Na tom mieste, kde sa (dcéra) zdržuje, nech nie je okno,ale miestnosť, ktorá má prístup ku vzduchu a východu."

Sir 42,15 - Pri oslave Božej velebnosti Sir prechádza do lyrickej nálady. Ustupuje múdroslovný tón a spisovateľ sa rozplýva chválou Božej veľkosti celkom podobne, ako to robí žalmista.

Sir 42,17 - Podľa hebrejského verš znie:"Svätí Boží nie sú schopní,aby vyrozprávali divy Pánove.Boh dodáva sily zástupom svojim,aby obstáli pred velebnosťou jeho."