výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 10, 1-34

1 Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit. 2 Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. 3 Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. 4 In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. 5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. 6 Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae. 7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio. 8 Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas. 9 Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. 10 Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua. 11 Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum. 12 Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur. 13 Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. 14 Initium superbiae hominis apostatare a Deo; 15 et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem. 16 Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem. 17 Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis. 18 Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis. 19 Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. 20 Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra. 21 Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. 22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum. 23 Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. 24 In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. 25 Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum. 26 Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. 27 Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. 28 Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae. 30 Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. 31 Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum. 32 Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? 33 Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. 34 Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!

Sir 10, 1-34





Sir 10,14-15 - Je iba ozvenou hebrejského textu, ktorý znie:"Býva to počiatkom vysokej namyslenosti, ak sa dožije niekto moci;srdce jeho naraz odvracia sa od Stvoriteľa svojho.Lebo pýcha je nádržka hriechua z prameňa jeho vyviera iba zločin."

Sir 10,16 - Podľa hebrejského a gréckeho:"Preto podivuhodne rozmnoží rany jeho a rozbíja ho až na mrvu."

Sir 10,19 - Podľa hebrejského:"Stopy po národoch zahladí Boh, ich výhonok utína priamo pri zemi."